- 052 -

1340 (11. października) Luksemburg etc.

Król Jan LuksemburskiJan I. Luksemburski, także Jan Ślepy (cz.: Jan Lucemburský, niem.: Johann von Luxemburg), od r. 1309 hrabia Luksemburga, od 1310 król Czech, w l. 1310 – 1335 tytularny król Polski. nadał miastu Głogów uprawnienia monetarne.

— Johannes dei gracia Boemie rex ac Lucemburgensis comes ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod nos animadvertentes fidei puritatem ac circumspeccionis industriam fidelium nostrorum civium Glogoviensium, quibus cura et servicio multiplici regio culmini complacere curaverunt, volentes ipsis ob respectum premissorum prout regalem decet clemenciam gratuite respondere condignis premiacionibus Ipsos amplectando, ut nostris perusi suffragiis ad nostra servicia se erigi valeant vehemencius in futurum et pacis opate commoda sibi ipsis in nostra absencia possint eo melius procurare, dictis nostris civibus Glogoviensibus monetam nostram ibidem ac omnes reditus et proventus ab ea evenientes de nostra liberalitate regia damus in perpetuum hereditary et donamus cum villa nostra dicta QuaritzGaworzyce w pow. Polkowice., sculteto tamen nobis et nostro dominio penitus reservato, tali cum condicione adjecta, quod dicti cives viginti quatour marcas, singulis quatour temporibus anni sex marcas, canonicis et presbyteris monasterii beate virginis in Glogovia de dicta moneta dare et solver in perpetuum tenebuntur, dantes eciam et concedentes dictis nostris civibus Glogoviensibus plenam potestatem omnes hereditates spectantes ad dictam villam Quaritz exceptis hereditatibus sculteti ut predicitur, justo ad civitatem emendi et comparandi bonisque ceteris civitatis commensurandi, sic quod omne onus et jugum cum predicta civitate dicte hereditates tamquam alia bona civitati commensurate habebunt supportare, mandantes et precipientes firmiter et districte capitaneo nostro Glogoviensi presenti aut qui pro tempore fueriy, aliisque nostris officialibus et subditis presentibus et futuris, ut dictos nostros cives contra nostre indulsionis graciam non impediant inquietent aliqualiter aut perturbent, prout indignacionem nostram regiam voluerint evitare, harum nostrarum testimonio literarum.

Daum Luczembur feria sexta ante diem beati Galli confessoris anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo.